De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus[*](deligendus adigendus T) atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in eis[*](eis om. H) ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur[*](cur quid H) non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus[*](commendamus H: committamus (-imus y1) cett.)?