De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque[*](atque ac Ep) sociis a duobus potentissimis adfertur regibus[*](adfertur regibus H: regibus infertur cett.), Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur[*](arbitrantur Ey). equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,