De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso[*](ipse H) nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus[*](possimus Ep), sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque[*](ceterisque H: et ceteris cett.) magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo de[*](quo de de quo E) nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.