De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt[*](huic uni dederunt H)! quod a communi[*](a communi Gulielmius: communi H: om. cett. (de communi Cretensium cf. Bull. de Corr. Hell. xiii. pp. 58, 59, 74)) Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt[*](ultimas terras pervenerunt H) eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn.(Gnaeum) Pompeium legatum usque in[*](in ad Et) Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum[*](erat molestum H: semper erat (erat semper E) molestum Etd: erat permolestum Klots) ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari[*](iudicare Manutius) maluerunt. potestis igitur iam constituere, Quirites[*](Quirites om. H), hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.