De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
itaque non sum[*](non sum non solum T: om. E) praedicaturus quantas ille res domi militiae[*](militiae HE: militiaeque cett.), terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot[*](quot quotque ET) et quantas di immortales ad Cn.(Gnaeum) Pompeium detulerunt[*](contulerunt dp). quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle[*](et velle H: velle cett.) et optare debetis.