De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

atque illud in primis mihi[*](mihi om. H) laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc[*](in hoc H) loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit[*](possit HE: potest cett.). dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire[*](invenire quam principium H). ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.