De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quem enim possumus imperatorem[*](imperatorem possumus E, et Schol.) ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant[*](centuriatus veneant HE: veneant cent. cett.) atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit[*](dereliquerit t)? vestra admurmuratio facit, Quirites[*](Quirites facit H), ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit[*](voluerit de se t) confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit[*](sit est Halm), nostri exercitus adferant[*](adferant H: ferant cett.) quis ignorat?