De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus[*](in omnibus HE: omnibus cett.) rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate[*](facilitate pd: felicitate HEt), quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn.(Gnaeo) Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia[*](sunt omnia H: omnia sunt cett. (cf. §§13, 51)), Quirites[*](Quirites om. H), sed ea magis ex[*](ex inex H) aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt.