De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itinera quae per hosce[*](hosce hos H) annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse[*](ipsum d) non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris,