De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ita neque hic locus vacuus fuit umquam[*](fuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett.) ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex[*](ex tdp: et E: om. H) vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis[*](iudicaritis E) et quid aliis[*](quid de aliis H) praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt[*](et si... dederunt om. d) et, si quid in[*](in Etp: om. H: etiam d) dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt[*](duxerunt (dix. E1t) HEt: censuerunt dp).