De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio[*](atque odio H: om. cett.) inflammata[*](inflammato d) raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea[*](antea Et: ante cett.) populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta[*](ornata ac (atque b) referta Hb: ornatas ac (atque sy) refertas cett.), ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas[*](captas Hpy2: clausas cett.); regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse[*](haec esse E ita] ita reputo b2y) laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis[*](ut... intellegatisfort. ex §20 repetitum), a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L.(Lucium) Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.