De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse[*](magnum esse HE: esse magnum cett.) bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic[*](sic om. E) Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse[*](fugisse H: profugisse cett.) dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque[*](dispersa maerorque om. H in lac.) patrius celeritatem consequendi[*](consequendi H: persequendi cett.) retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a[*](et a a Hy) maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum[*](illum dp: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt) in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit[*](tardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199)).