De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc[*](enim hoc hoc enim E: autem hoc t) dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea[*](ea H, Buttmann: a cett.) vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L.(Lucio) Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti[*](sapienti HEt: sapientissimo cett.) homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati[*](Mithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23)) copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam[*](oppressam H: obsessam cett.) esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L.(Lucius) Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.