De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
deinde quod nos[*](nos om. H: vos py2) eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem[*](id quidem (quod by) certe Wd: certe id quidem cett.) certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum[*](cum qua H) in Asia magnas permulti res amiserunt[*](magnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt p) cett.), scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenim — mihi[*](etenim scripsi: et codd.) credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata[*](implicata HEt: implicita cett.) est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num[*](num non t: unde s: ne non Müller) dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae[*](coniunctae om. tdp) cum re publica defendantur.