De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quamquam mihi semper frequens[*](frequens om. t) conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit[*](patet H) non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. nam cum antea[*](antea H: antea per aetatem cett.) nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.