De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
deinde ex ceteris[*](ex ceteris HE: ceteris ex cett.) ordinibus homines gnavi[*](navi Ht) atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum[*](partim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum) in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium[*](civium H, A. Eberhard: eorum civium cett.) calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica[*](ab re p. H) seiunctam esse non posse. etenim illud primum[*](primum illud E) parvi[*](non parvi H) refert, vos[*](vos Hd: nos Ep) publicanis amissa[*](amissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea] parta b2y2) vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.