De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere[*](genere belli H) dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. nam et publicani, homines honestissimi atque[*](atque HE: et cett.) ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse[*](recte esse necesse H) dicemus.

deinde ex ceteris[*](ex ceteris HE: ceteris ex cett.) ordinibus homines gnavi[*](navi Ht) atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum[*](partim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum) in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium[*](civium H, A. Eberhard: eorum civium cett.) calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica[*](ab re p. H) seiunctam esse non posse. etenim illud primum[*](primum illud E) parvi[*](non parvi H) refert, vos[*](vos Hd: nos Ep) publicanis amissa[*](amissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea] parta b2y2) vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.

deinde quod nos[*](nos om. H: vos py2) eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem[*](id quidem (quod by) certe Wd: certe id quidem cett.) certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum[*](cum qua H) in Asia magnas permulti res amiserunt[*](magnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt p) cett.), scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenim — mihi[*](etenim scripsi: et codd.) credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata[*](implicata HEt: implicita cett.) est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num[*](num non t: unde s: ne non Müller) dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae[*](coniunctae om. tdp) cum re publica defendantur.

quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc[*](enim hoc hoc enim E: autem hoc t) dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea[*](ea H, Buttmann: a cett.) vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L.(Lucio) Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti[*](sapienti HEt: sapientissimo cett.) homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati[*](Mithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23)) copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam[*](oppressam H: obsessam cett.) esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L.(Lucius) Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.

ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio[*](atque odio H: om. cett.) inflammata[*](inflammato d) raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea[*](antea Et: ante cett.) populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta[*](ornata ac (atque b) referta Hb: ornatas ac (atque sy) refertas cett.), ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas[*](captas Hpy2: clausas cett.); regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse[*](haec esse E ita] ita reputo b2y) laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis[*](ut... intellegatisfort. ex §20 repetitum), a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L.(Lucium) Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.

requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse[*](magnum esse HE: esse magnum cett.) bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic[*](sic om. E) Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse[*](fugisse H: profugisse cett.) dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque[*](dispersa maerorque om. H in lac.) patrius celeritatem consequendi[*](consequendi H: persequendi cett.) retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a[*](et a a Hy) maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum[*](illum dp: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt) in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit[*](tardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199)).

hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L.(Lucius) Lucullus[*](L. om. HE) cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per[*](per om. Ep) animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum[*](esse exercitum HE: exercitum esse cett.) adductum. ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsi[*](tametsi HE: etsi cett.) urbem ex Tigrani[*](Tigrani H: Tigranis cett. (cf. §20)) regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.

hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis[*](eis illis H) locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio[*](progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius)) longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum[*](se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.) iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant[*](eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius d) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 Pontikoi=s a)ndra/si gumna/zein paredi/dou)) et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam[*](iam nam p) hoc fere sic fieri solere[*](solere fieri H) accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges[*](regnis H) sunt aut vivunt in regno, ut[*](ut quod Naugerius (2)) eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.

itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris[*](imperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tp) imperatoris HEtp: L. Luculli d) non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L[*](L. om. HE).

Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui[*](qui H: quod cett.) imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis[*](confectis H, Naugerius: confecti cett.) erant dimisit, partim[*](partim... partim Gulielmius: partem... partim H: partem... partem cett.) M'. Glabrioni[*](M'. Krause: om. codd.) tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud[*](illud om. H) bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.

satis multa mihi[*](multa mihi H: mihi multa cett.) verba fecisse videor qua re[*](qua re quale H) esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn.(Gnaeus) Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit[*](superavit Ht), quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?