De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi[*](ipsi scripsi: illi H: om. cett.) considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli[*](est eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius s) modi pd) quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium[*](ad... studium om. d) debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus[*](omnibus rebus HE: rebus omnibus cett.) tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et[*](magna et ante multa hab. t) gravia bella[*](bella et gravia H) gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis[*](a vobis nobis H) et ipsorum causa et rei[*](et ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. p: imperatoribus rei p. d) publicae consulendum.

et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est[*](est vobis Eb1) illa macula Mithridatico bello superiore concepta[*](concepta HE: suscepta cett.) quae penitus iam[*](iam om. H) insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione[*](significatione H: significatione litterarum cett.) omnis[*](omnis scripsi: om. codd. (post -one) curavit HE: denotavit cett.) civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere[*](scelere dignam H) suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat[*](et ita regnat om. tp), et ita regnat ut se non Ponti[*](Ponti Ep: Ponto cett.) neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex[*](ex Ht: et E: e dp) patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.

etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. triumphavit L.(ucius) Sulla, triumphavit L.(ucius) Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret. verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt[*](egerunt triumphum H: egerunt tanta olim conieci: regem fregerunt coni. Müller), venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.

Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. qui postea, cum[*](postea cum Benecke: postea quam (postquam y2) codd.) maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset[*](comparavisset H) et se[*](et se HE: om. cett.) Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras[*](ac litteras electanis sy1: electos viros by2: Ecbatanis Naugerius (2)) misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis[*](a binis E2tp: binis H: ab unis cett.) hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti[*](districti Wdp: destricti Et: distincti H) de imperio dimicaretis.

sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn.(Gnaei) Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab[*](ab H: a cett.) L.(Lucio) Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum[*](rerum gestarum HEp: gestarum rerum cett.) magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta[*](afficta p, Naugerius: ac ficta cett.) esse videatur;

de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. maiores nostri saepe pro[*](pro H: om. cett. (cf. §6)) mercatoribus[*](naviculatoribus dp) aut naviculariis nostris[*](nostris HE: vestris t: om. dp) iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus[*](millibus civ. Rom. HE: civ. Rom. millibus cett.) civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum[*](imminutam civium Rom. HE: civium Rom. imminutam cett.) non tulerunt; vos ereptam vitam[*](ereptam vitam HE: vitam ereptam cett.) neglegetis[*](negligitis HEb1)? ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis[*](relinquetis inultum relinquetis b2y)?

videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id[*](quo id scripsi: quod id H: quo Etp (quo... debetis om. d)) tandem animo ferre debetis? regno est expulsus[*](est expulsus HE: expulsus est cett.) Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia[*](cunctae Asiae et Graeciae H, fort. recte) vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum[*](certum a vobis H) deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se[*](id se Ht: se id cett.) facere sine summo periculo posse arbitrantur.

vident enim[*](enim H: om. cett.) et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa[*](summa om. H) sint omnia, et eum propter esse[*](prope esse Hby), quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti[*](taciti H: tacite cett.) rogant ut se quoque[*](quoque sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wps: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2y2) dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in[*](aditus in H urbe Ets) urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur[*](commoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett.).

qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius[*](studiosius H: studio cett.) convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas[*](tuendas H: tutandas cett.) vix contenti esse possimus, Asia vero tam[*](tam ita H) opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur[*](exportantur bp) facile omnibus terris antecellat. itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere[*](retinere HEWt: sustinere cett.) voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis[*](calamitatis om. t) est defendenda.

nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua[*](pecua Servius ad Georg. iii. 64: pecora codd.) relinquuntur[*](relinquentur Et), agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur.

quo tandem igitur[*](igitur H: om. cett.) animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter[*](propter Et: prope Hd: om. p adsint HEs: adsunt bty: absint codd. Vrsini) adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis[*](salinis saltibus Hotoman (de Cappadociae salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82)) habent, quas in agris, quas in portibus[*](portubus Ebp) atque[*](atque in H: atque cett.) in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt[*](fructuosi sunt d (contra Arusian. K. vii. 474)) conservaveritis[*](conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.)) non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?