De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem[*](facilitatem t). quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e[*](atque e HW: atque cett.) pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu[*](in exercitu om. dp) summi fuit[*](fuit summi Eb) imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus esse belli[*](esse belli HE: belli esse cett.) potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus[*](civibus Gulielmius: civilibus H: civitatibus cett.) atque ex[*](atque ex et H: atque b) bellicosissimis nationibus[*](mixtum... nationibus del. Bloch), servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius[*](huius om. H) viri[*](viri om. b1) scientiam fugere possit.

iam vero virtuti Cn.(Gnaei) Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam[*](quisquam om. H) aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre[*](adferri H)? neque enim solae sunt[*](solae sunt H: illae sunt solae cett.) virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse[*](ipse om. H) victor L.

Sulla huius virtute et[*](virtute et virtutis H) subsidio confessus est liberatam; testis[*](testis H: testis est cett., ita quater) Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam[*](iter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett.) Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.

testes nunc[*](nunc HE: om. cett.) vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes[*](terrae gentes H: exterae gentes ac cett.) nationes, maria denique[*](maria denique H: denique maria cett.) omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?

quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam[*](liberam om. H) per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut[*](multas audistis aut p) metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium[*](fuit proprium proprium H) populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris[*](ego vestris H: ego nostris Et: vestris ego dp) mare per hosce[*](hosce Hby: hos Et) annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio[*](Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35)) nisi hieme summa[*](hieme summa HE: summa hieme cett.) transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum[*](mare tutum H: tutum mare cett.) non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint?

Cnidum aut[*](Cnidum aut quid aut d) Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac[*](ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et pd) spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate[*](potestatem Gellius) sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et[*](et H: ac E: atque cett.) plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea[*](antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50)) bellum gesserat[*](gesserat Hpy: gesserant Ebt: gesserunt s) a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa[*](depressa Modius: deprehensa H: oppressa cett.) est? pro di immortales! tantamne[*](tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.) unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei[*](ei hi Hty, om. Ep) nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse[*](esse om. H) audiatis?

atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn.(Gnaeo) Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari[*](nondum... mari hoc loco hab. HEW, post venit tpd) Siciliam adiit, Africam exploravit, inde[*](inde in b1, Hotoman) Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit.

Inde cum se[*](cum se HE: se cum cett.) in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina[*](Transalpina HE: Cisalpina pd (Transalpina... Achaiam om. t)) praesidiis ac navibus confirmata[*](confirmatis H), missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque[*](firmisque H) praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio[*](Brundisio HEW: a Brundisio cett. (cf. §32)) profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt[*](huius se... dediderunt HE: huius... se dediderunt bp: huius... se dederunt (did- t) tsy). idem Cretensibus, cum ad eum usque in[*](usque in usque Hb1) Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn.(Gnaeus) Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.

est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus[*](in omnibus HE: omnibus cett.) rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate[*](facilitate pd: felicitate HEt), quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn.(Gnaeo) Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia[*](sunt omnia H: omnia sunt cett. (cf. §§13, 51)), Quirites[*](Quirites om. H), sed ea magis ex[*](ex inex H) aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt.

quem enim possumus imperatorem[*](imperatorem possumus E, et Schol.) ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant[*](centuriatus veneant HE: veneant cent. cett.) atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit[*](dereliquerit t)? vestra admurmuratio facit, Quirites[*](Quirites facit H), ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit[*](voluerit de se t) confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit[*](sit est Halm), nostri exercitus adferant[*](adferant H: ferant cett.) quis ignorat?

itinera quae per hosce[*](hosce hos H) annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse[*](ipsum d) non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris,