De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

vident enim[*](enim H: om. cett.) et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa[*](summa om. H) sint omnia, et eum propter esse[*](prope esse Hby), quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti[*](taciti H: tacite cett.) rogant ut se quoque[*](quoque sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wps: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2y2) dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in[*](aditus in H urbe Ets) urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur[*](commoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett.).