De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id[*](quo id scripsi: quod id H: quo Etp (quo... debetis om. d)) tandem animo ferre debetis? regno est expulsus[*](est expulsus HE: expulsus est cett.) Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia[*](cunctae Asiae et Graeciae H, fort. recte) vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum[*](certum a vobis H) deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se[*](id se Ht: se id cett.) facere sine summo periculo posse arbitrantur.