De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius[*](studiosius H: studio cett.) convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas[*](tuendas H: tutandas cett.) vix contenti esse possimus, Asia vero tam[*](tam ita H) opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur[*](exportantur bp) facile omnibus terris antecellat. itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere[*](retinere HEWt: sustinere cett.) voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis[*](calamitatis om. t) est defendenda.