De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. maiores nostri saepe pro[*](pro H: om. cett. (cf. §6)) mercatoribus[*](naviculatoribus dp) aut naviculariis nostris[*](nostris HE: vestris t: om. dp) iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus[*](millibus civ. Rom. HE: civ. Rom. millibus cett.) civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum[*](imminutam civium Rom. HE: civium Rom. imminutam cett.) non tulerunt; vos ereptam vitam[*](ereptam vitam HE: vitam ereptam cett.) neglegetis[*](negligitis HEb1)? ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis[*](relinquetis inultum relinquetis b2y)?