De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn.(Gnaei) Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab[*](ab H: a cett.) L.(Lucio) Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum[*](rerum gestarum HEp: gestarum rerum cett.) magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta[*](afficta p, Naugerius: ac ficta cett.) esse videatur;