Pro Q. Roscio Comoedo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit, 'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? quo teste igitur hoc planum faciam?

venerat, ut opinor, haec res in iudicium. certe. quis erat petitor? Fannius. quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. reum? Flavius est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. iudicem? Cluvius est. quid is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.

nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. recitabimus. erras; inani et tenui spe te consolaris. recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt.

testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae.
Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? planius atque apertius dicam. Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS ccciↄↄↄ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est.

si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? dic, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam. magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.

tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?

'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.

at ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.

dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.