Pro Q. Roscio Comoedo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem? immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'

pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo.

falsum subornavit testem Roscius Cluvium! cur tam sero? cur cum altera pensio solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS iↄↄↄ dissolverat. deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.

'petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.' quo nihil captiosius neque indignius potest dici. quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.

an ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? quid interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus? qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?

quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.

quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? si non reliquit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.

quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? --- * * * * * * * * *