Pro Q. Roscio Comoedo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. neque id est mirum. tum enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.

verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'de tota re,' inquit, 'decidisti.' ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. nam ego Roscium,

si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.—societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.—quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate. sciebat. nesciebat Fannium Roscio esse socium.— praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat.

cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?

est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem. et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. quo tempore? abhinc annis xv. defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. repromittis tu abhinc triennium Roscio. quid? recita istam restipulationem clarius. attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. quid enim restipulatio clamat?

qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo.
tua vox est, Fanni.

quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?

at enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque, si ille id exsequendum non iudicavit, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse. quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?

Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.