Pro Q. Roscio Comoedo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. formulam non noras? notissima erat. iudicio gravi experiri nolebas? quid ita? propter familiaritatem veterem? cur ergo laedis? propter integritatem hominis? cur igitur insimulas? propter magnitudinem criminis? itane vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium? quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. dic enim, tabulas habes an non? si non habes, quem ad modum pactio est?

si habes, cur non nominas? dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! non petiit. dic pactionem fecisse ut absolveretur! non pepigit. quaere qua re sit absolutus! quod erat summa innocentia et integritate. quid enim factum est? venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. iudici hic denuntiavit; absolutus est. tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? perstat in impudentia. 'pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' idcirco videlicet ne condemnaretur. quid erat causae cur metueret ne condemnaretur?—res erat manifesta, furtum erat apertum.

cuius rei furtum factum erat? exorditur magna cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. sic puto.

quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. at ego totum Rosci fuisse contendo. quid erat enim Fanni? corpus. quid Rosci? disciplina. facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ.

O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ iↄↄↄ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ ex disciplina et artificio promebat Roscius. quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat.

quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur. quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.

quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.

quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'at enim tu tuum negotium gessisti bene.'—gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'—sit ita hoc, vero HS Q. tu aufer.