Pro Q. Roscio Comoedo
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! potest hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam.
sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? quid? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consuevit.
qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. eundem tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse arguebas? sed, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas. fraudavit Roscius! est hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. quid si tandem aliquem timidum, dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non posset?
tamen incredibile esset. verum tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura vitaque est expressa. qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mihi vix videtur, nisi forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis animadvertit.
quam ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? incredibile est. quem ad modum, si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.
principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS iↄↄↄ Q. Roscius fraudavit Fannium. qua de causa? subridet Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS iↄↄↄ. video; sed tamen cur ipsa HS iↄↄↄ tam vehementer concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro. egebat? immo locuples erat. debebat? immo in suis nummis versabatur. avarus erat? immo etiam ante quam locuples esset, semper liberalissimus munificentissimusque fuit.
pro deum hominumque fidem! qui HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ quaestus facere noluit —nam certe HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ merere—is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS iↄↄↄ appetiit? et illa fuit pecunia immanis, haec parvola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria, haec in causa et in iudicio conlocata. decem his annis proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit. laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam pridem destitit.
hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? dic nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? fraudabat te in societate Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.