Pro Q. Roscio Comoedo
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Vtrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? nolebas sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? rogatus eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat.
pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt.
quid est in iudicio? derectum, asperum, simplex:
si paretHS iↄↄↄ
dari—. hic nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite, moderatum:
qvantvm aeqvivs et melivs sit dari. ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae confidit, alter diffidit.
quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris
qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,
ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio. stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente?
quis spopondisse me dicit? nemo. hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. quid ergo est?
quod et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus. illa superior fuit oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.
pecuniam petis, Fanni, a Roscio. quam? dic audacter et aperte. Vtrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. quae ex societate debeatur? quid ais? hoc iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. si qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit. quae cum ita sint,