Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
  2. Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo
  3. Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.
DEMIPHO. NAUSISTRATA. CHREMES.
De.
  1. Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis;
  2. Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat.
Na.
  1. Faciam.
De.
  1. Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.
Na.
  1. Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est.
De.
  1. Quid autem?
Na.
  1. Quia pol mei patris bene parta indiligenter
  2. Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina
  3. Statim capiebat. Vir viro quid praestat!
De.
  1. Binan quaeso?
Na.
  1. Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina.
De.
  1. Hui.
Na.
  1. Quid haec videntur?
De.
  1. Scilicet.
Na.
  1. Virmn me natum vellem:
  2. Ego ostenderem—
De.
  1. Certo scio.
Na.
  1. quo pacto—
De.
  1. Parce, sodes,
  2. Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget.
Na.
  1. Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video.
Ch.
  1. Hem, Demipho,
  2. Iam illi datum est argentum?
De.
  1. Curavi ilico.
Ch.
  1. Nollem datum.
  2. Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat.
De.
  1. Cur nolles, Chreme?
Ch.
  1. Iam recte.
De.
  1. Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus?
Ch.
  1. Transegi.
De.
  1. Quid ait tandem?
Ch.
  1. Abduci non potest.
De.
  1. Qui non potest?
Ch.
  1. Quia uterque utrique est cordi.