Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ego hominem callidiorem vidi neminem
  2. Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem
  3. Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:
  4. Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
  5. Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;
  6. Dis gratias agebat, tempus sibi dari
  7. Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
  8. Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum
  9. Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.
  10. Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae
  11. Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?
  12. An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
  13. Commodius esse opinor duplici spe utier.
  14. Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:
  15. Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.