Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:
- Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,
- Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
- Adibo hosce, O noster Chreme.
- Salve, Geta.
- Venire salvum volupe est.
- Credo.
- Quid agitur?
- Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.
- Ita: de Antiphone audistin quae facta?
- Omnia.
- Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
- Sic circumiri.
- Id cum hoc agebam commodum.
- Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
- Inveni, opinor, remedium huic rei.
- Quid, Geta?
- Quod remedium?
- Ut abii abs te, fit forte obviam
- Mihi Phormio.
- Qui Phormio?
- Is qui istam.
- Scio.
- Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
- Prendo hominem solum:"Cur non," inquam, "Phormio,