Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
De.
  1. Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?
Ch.
  1. Quod quidem me factum consili incertum facit;
  2. Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,
  3. Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.
  4. Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi
  5. Scibam: ille, si me alienus affinem volet,
  6. Tacebit dum intercedet familiaritas;
  7. Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:
  8. Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;
  9. Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
  10. Id restat; nam ego meorum solus sum meus.
De.
  1. Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:
  2. Neque defetiscar usque adeo experirier,
  3. Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.