Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.
- Verba istaec sunt.
- Pamphilamne hac urbe privari sines?
- Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
- Neque ego, neque tu.
- Di tibi omnes id quod es dignus duint.
- Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli
- Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,
- Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.
- Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies
- Quam ad dares huic praestituta.
- Factum.
- Num ego istuc nego?
- Iam ea praeteriit?
- Non; verum haec ei antecessit.
- Non pudet
- Vanitatis?
- Minime, dum ob rem.
- Sterquilinium.
- Dorio,
- Itane tandem facere oportet?
- Sic sum: si placeo, utere.
- Sicine hunc decipis?
- Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
- Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.
- Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.