Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
- Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,
- Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.
PHAEDRIA. ANTIPHO. GETA.Ph. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An.
- Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
- Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier
- Triduum hoc, promissum fuerat.
- Itane hunc patiemur, Geta,
- Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter,
- Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?
- Scio quidem hoc esse aequum.
- Age ergo, solus servare hunc potes.
- Quid faciam?
- Invenias argentum.
- Cupio; sed id unde edoce.
- Pater adest hic.
- Scio; sed quid tum?
- Ah, dictum sapienti sat est.
- Itane?
- Ita.
- Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
- Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,
- Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
- Verum hic dicit.