Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Miseritum est.
Ph.
  1. Hei veris vincor.
Ge.
  1. Quam uterque est similis sui.
Ph
  1. Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,
  2. Tum hoc esse mihi obiectum malum!
An.
  1. Ah, quid istuc autem est, Phaedria?
Ph.
  1. O fortunatissime Antipho.
An.
  1. Egone?
Ph.
  1. Cui quod amas domi est;
  2. Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.
An.
  1. Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.
  2. Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.
Do.
  1. Ipsum istuc mihi in hoc est.
An.
  1. Heia, ne parum leno sies.
  2. Numquid hic confecit?
Ph.
  1. Hicine? quod homo inhumanissimus:
  2. Pamphilam meam vendidit.
Ge.
  1. Quid? vendidit?
An.
  1. Aine "vendidit?"
Ph.
  1. Vendidit.
Do.
  1. Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!
Ph.
  1. Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,
  2. Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
  3. Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
Do.
  1. Obtundis.