Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Obsecro.
- Non audio.
- Parumper.
- Quin omitte me.
- Audi quod dicam.
- At enim taedet iam audire eadem millies.
- At nunc dicam quod libenter audias.
- Loquere, audio.
- Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?
- Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.
- Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.
- Idem ego metuo.
- Non mihi credis?
- Hariolare.
- Sin fidem do.
- Fabulae.
- Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.
- Logi.
- Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.
- Somnia.
- Experire; non est longum.
- Cantilenam eandem canis.
- Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—
- Garri modo.
- Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili
- Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
- Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,
- Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?