Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
An.
  1. Te ipsum quaerebam.
Ge.
  1. Sed ea causa nihilo magis defecimus.
An.
  1. Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?
  2. Numquid patri subolet?
Ge.
  1. Nihil etiam.
Anq.
  1. Et quid spei porro est?
Ge.
  1. Nescio.
An.
  1. Ah.
Ge.
  1. Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti.
An.
  1. Nihil fecit novi.
Ge.
  1. Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.
An.
  1. Quid is fecit?
Ge.
  1. Confutavit verbis admodum iratum patrem.
An.
  1. Eu, Phormio.
Ge.
  1. Ego quod potui porro.
An.
  1. Mi Geta, omnes vos amo.
Ge.
  1. Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;
  2. Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat.
An.
  1. Quid eum?
Ge.
  1. Ut aibat,
  2. De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet.
An.
  1. Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta.
  2. Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
Ge.
  1. Phaedria tibi adest.
An.
  1. Ubinam?
Ge.
  1. Eccum ab sua
PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.
Ph.
  1. Dorio, audi,