Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Rescindi posse; et turpe inceptum est.
De.
  1. Dic, Crito.
Cri.
  1. Ego amplius deliberandum censeo:
  2. Res magna est.
He.
  1. Numquid nos vis?
De.
  1. Fecistis probe:
  2. Incertior sum multo quam dudum.
Ge.
  1. Negant
  2. Redisse.
De.
  1. Frater est exspectandus mihi:
  2. Is quod mihi dederit de hac re consilium id sequar.
  3. Percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.
Ge.
  1. At ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
  2. Sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.
ANTIPHO. GETA.
An.
  1. Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus.
  2. Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?
  3. Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?
  4. Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,
  5. Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,
  6. Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.