Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
Ge.
  1. Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.
Ph.
  1. Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.
  2. Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis,
  3. Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur
  4. Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas;
  5. Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur.
Ge.
  1. Quid istuc verbi est?
Ph.
  1. Ubi tu dubites quid sumas potissimum.
  2. Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
  3. Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum?
Ge.
  1. Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima.
  2. Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.
DEMIPHO. GETA. PHORMIO.
De.
  1. En unquam cuiquam contumeliosius
  2. Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
  3. Adeste, quaeso.