Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
  2. Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
  3. Hanc Demipho negat esse cognatam?
Ge.
  1. Negat.
Ph.
  1. Neque eius patrem se scire qui fuerit?
Ge.
  1. Negat.
De.
  1. Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.
Ph.
  1. Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
Ge.
  1. Negat.
Ph.
  1. Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
  2. Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
Ge.
  1. Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
De.
  1. O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
Ph.
  1. Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
  2. Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,
  3. Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
  4. Se continebat: ibi agrum de nostro patre
  5. Colendum habebat. Saepe interea mihi senex