Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
- Quid ages?
- Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc
- Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis?
- O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio,
- Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
- Ah,
- Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via.
- Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
- Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius.
- Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
- Qui istuc?
- Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,
- Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur.
- Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.
- Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:
- Mihi sciunt nihil esse. Dices, "Ducent damnatum domum:"
- Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia,