Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt.
- Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;
- Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio:
- Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est.
- Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via;
- Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.
- Quid aliud tibi vis?
- Siquidem hoc fit.
- "Siquidem." Experiundo scies.
- Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est?