Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Tuam amicam huius esse.
Clit.
  1. Pulchre: cedo quid hic faciet sua?
  2. An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?
Sy.
  1. Immo ad tuam matrem abducetur.
Clit.
  1. Quid eo?
Sy.
  1. Longum est, Clitipho,
  2. Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.
Clit.
  1. Fabulae!
  2. Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.
Sy.
  1. Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini
  2. Sine periclo esse.
Clit.
  1. Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.
Sy.
  1. Maxime.
  2. Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.