Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid illo facias?
- At enim.
- Quid enim?
- Si sinas, dicam.
- Sine.
- Sino.
- Ita res est haec nunc, quasi cum.—
- Quas, malum, ambages mihi
- Narrare occipit?
- Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.
- Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
- Clitipho, es; neque ferri potis est.
- Audiendum hercle est: tace.
- Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici:
- Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis;
- Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere: