Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ita timui.
Clit.
  1. At ego nihil esse scibam, Clinia.
  2. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?
Sy.
  1. Adducimus tuam Bacchidem.
Clit.
  1. Hem, quid? Bacchidem?
  2. Eho sceleste, quo illam ducis?
Sy.
  1. Quo ego illam? ad nos scilicet.
Clit.
  1. Ad patremne?
Sy.
  1. Ad eum ipsum.
Clit.
  1. O hominis impudentem audaciam!
Sy.
  1. Heus tu,
  2. Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.
Clit.
  1. Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;
  2. Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.