Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Non convenit qui illum ad laborem impulerim
- Nunc me ipsum fugere.
- Sicine est sententia?
- Sic.
- Bene vale.
- Et tu.
- Lacrimas excussit mihi,
- Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est,
- Monere oportet me hunc vicinum Phaniam,
- Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est.
- Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi
- Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror.