Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores
  2. Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.
CLITIPHO. CHREMES.
Cl.
  1. Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:
  2. Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:
  3. Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Ch.
  1. Quicum loquitur filius?
Cl.
  1. Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.
Ch.
  1. Quid id est?