Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi.
Me.
  1. Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est.
Ch.
  1. Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi
  2. Salvum affuturum esse hic confido propediem.
Me.
  1. Utinam ita Di faxint.
Ch.
  1. Facient: nunc, si commodum est,
  2. Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo.
Me.
  1. Non possum.
Ch.
  1. Cur non? quaeso, tandem aliquantulum
  2. Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius.